DIACONIA et ium

DIACONIA et ium
DIACONIA et ium
hospitium excipiendis pauperibus et infirmis constitutum; dictum a praefecto eiusdem Diacono: Xenodochium, Hospitale. Bibliothecar. in Greg. 2. A. C. 714. Car. du Fresne Diaconiae dicuntur loca, in quibus, per Diaconos regionarios, pauperes viduae, pupilli et senes propriae regionis alebantur: publicae quodammodo pauperum hospitales domus, quae Oratoria et Sacella adiuncta habebant, in quibus a Diacono egenis necessaria subministrabantur. Erant enim Diaconi isti, ut verbis utar Cuiac. ad Nov. 3. ἀγαπῶν Ministri i. e. mensarum, quae apponebantur egenis, viduis, orphanis: quae convivia agitabantur domi, adhibitis precibus. Erant autem eiusmodi hospitales domus Romae, in regionibus omnibus, quarum usu praecipuo exolescente, ipsisque aedibus dirutis, Diaconioe nomen ipsis Sacellis et Oratoriis mansit, â quibus earum praefecti, Diaconi Cardinales Urbis Romae, eidem dicti sunt. Atque hac posteriore notione vox occurrit saepius, apud Anastas. cum ait, vela Tyria, stauracina, vestes, coronas seu pharos, vasa Ecclesiastica, aliaque huiusinodi, quae templa ipsa spectant, Diaconiis elargitos esse Pontifices, p. 89. 110. 113. 117. 119. 130. 136. 137. etc. meminitque Synod. Rom. sub Leone IV. c. 39. apud Holsten. Titulorum vel Diaconiarum Ecclesiae, de quibus aliquid infra. Nec vero Romae solum, sed et in provinciis, exstitisse Diaconias, idque ex instituto Gaii, contendit Idem, ex Ep. eius decret. 3. 6. Diaconioe certe B. Andreae Neapoli, meminit Epitaphium Theodimi Subdiaconi, item Inscr. Graeca, quae exstat in aede SS. Ioh. et Pauli, in eadem Urbe. De Diaconia Pisaurensi, agit Gregor. Mag. l. 4. Ep. 24. etc. At, si Baronio fides, erant eae tantum in locis, in quibus Ecclesia Rom. patrimonia possidebat. Vide omnino Car. du Fresne praefatum in Glossar.
DIACONIAE ROMAE QUAE, PRAE COETERIS, RECENSENTUR AB ANASTASIO BIBL. Diacomia S. Agathae. Diaconia S. archangeli. Diaconia S. Bonifacii. Diaconia SS. Cosmae et Damiani. Diaconia S. Eustachii. Diaconia S. Georgii. Diaconia S. Hadr. Mart. ab Hadr. I. Pontif. Rom. instituta. Diaconia S. Luciae. Diaconia S. Mariae. Diaconia S. Mariae in Atriano. Diaconia S. Mariae, quae dicitur Antiqua. Diaconia S. Mariae, in caput Porticus. Diaconia S. Mariae ad Cosmedin. Diaconia S. Mariae, quae dicitur Dominica. Diaconia S. Mariae in Via Lata. Diaconia S. Martini. Diaconia S. Nerei et Achillei. Diaconia S. Sergii et Bacchi. Diaconia ad Solia septem, Baron. Diaconia S. Silvestri iuxta Hospitale S. Gregorii. Diaconia S. Theodori Mart. Diaconia S. Viti Martyris. Hodie vero sunt. Diaconia XIV. quae Cardinalibus Diacomis attribuuntur. vide Frison Appar. ad Galliam Purpur. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”